- PORTICUS
- I.PORTICUSRomaeplures fuêre: in his Livia, et Octavia, ab Augusto aedificatae. Una in via sacra iuxta templum Pacis, cuius meminit Ovid. l. 6. Fast. v. 639.Disce tamen veniens aetas: ubi Livia nunc estPorticus, immensa tecta fuêre domus.Eadem Claudia dicta. Martialis, l. de Spectac. Epigr. 2. v. 9.Claudia diffusas ubi porticus explieas umbras,Ultima pars aulae deficientis erat.Altera Octavia, gemina: una a Cn. Octavio in Circo Flaminio: altera ab Augusto in Octaviae sororis honorem apud theatrum Marcelli, constructa. Tertia Pompeia, a Cn. Pompeio exaedificata. Ovid. l. 1. de Art. Am. v. 67.Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbrâ,Cum Sol Herculei terga Leonis habet.Propertius, l. 2. eleg. 32. v. 11.Scilicet umbrosis sordet Pompeia columnisPorticus aulaeis nobilis Attalicis.Durat Porticus Septirsii Severi, apud Fanum S. Angeli in Piscina, et Porticus Metelli, apud viam sacram et Forum, ubinunc aedes D. Laurentii in Miranda. Sic et Porticus integra ante Pantheon, Vetribus dicta Frothyrion.II.PORTICUSetiam in Gymnasiis, Templis, Theatris, a Veter ibus exstructae sunt. Primae namque Gymnasiorum partes Porticus fuêre exedris sive cubilibus apertis plenae, in quibus Philosophi et Rhetores, Mathematici item, imo omnium Disciplinarum cultores, disputando, legendo, ac docendo exercehantur: Quas non longeab aliis Gymnasiorum partibus sitas fuisse, conicere est tum ex ipsa figura, quam Mercurialis exhibet de Arte Gymn. l. 1. c. 6. tum ex Prover b. inde nato, Discum, quam Philosophum, audire mavult: quod in eos dicebatur, qui in eodem Gymnasio inter Philosophos sedentes, auditô discorum crepitu, relictâ Sapientiae Scholâ, ad proximum certaminum locum erumpebant. Ibidem et Medicorum fuêre scholae. Vitruvius, l. 5. c. 11. Constituantur in tribus Porticibus exhedrae spatiosae habentes sedes, in quibus Philosophi Rhetoresque ac reliqui qui studiis delectantur, sedentes disputare possint. Cu iusmodi ἐξέδρας etiam Cicero in villa sua Tusculana habuit: Sic enim is ad M. Fabium Gallum, l. 7. Ep. 23. Exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculana: ea volebam tabulis exornari. Plenius de Porticibus Gymnasiorum, ita praefatus Mercurialis, l. 1. c. 6. cum inquit. In Palaestris peristylia quadrata sive oblenga, ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δίαυλον, ex quibus tres Porticus simplices disponantur, quartaque ad Meridianas regiones sit conversae, duplex, ut, cum tempestates ventosae sunt, non possit aspergo in interiorem partem pervenire. Et paulo post, In duplici autem Porticu (nam tres illae simplices Philosophis serviêre, ut visum) collocentur haec membra, Ephebaeum in medio (ubi nempe puberes exercebant corpus) sub dextro Cerycaeum, deinde proxime Conisterium; a Conisterio in versura Porticus frigida lavatie; ad sinistram Ephebaei Elaeothesium, proxime autem elaeothesium Frigidarium, ab eoque iter in Propnigaeum, in versura porticus. Iterum post quaedam Interiecta, In Palaestrae peristylia ita debent perfecte esse distributae: Extra autem disponantur Porticus tres, una ex peristylio exeuntibus, duae dextra et sinistra stadiatae. Ex quibus una, quae spectaverit ad Septentrionem perficiatur duplex amplissimâ latitudine, altera simplex ita facta, ut inpartibus, quae fuerint circae parietes et quae erunt ad columnas, margines habeant, uti semit as non minus pedum denum, mediumque excavatum, vit gradus bini sint in descensu sesquipedali a marginibus ad planitiem, quae planities sit ne minus lata pedum 12. Ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus, non impedientur ab cunctis se exercentibus. Haec autem Porticus apud Graecos ξυςτὸς appellatur, quod Atlletae per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur. Proxime autem Xystum et duplioem Porticum, designentur hypaethrae ambulationes, quas Graeci περεδρομίδας, nostri Xysta appellant, in quas per hiemem ex systo serenô caelô Athletae prodeuntes exercentur, etc. Addit tandem, Factunda autem xysta sic videntur, ut sint inter du as porticus silvae aut platanones, et in his perficiantur inter arbores ambulationes ibique ex opere signino stationes. E quibus paret, Porticus in Gymnasiis, partim Philosophorum exercitationibus, partim deambulationibus fuisse destinatas: quorum illud adeo frequens, ut Stoicis nomen a Porticuis, ubi docuit Zeno, haeserit, quasi Porticenses vel Perticanos dicat. Ad quam porticum alludens Tertullianus, in praescr. adv. Haeret. ait: Nostram institutionem de porticuSalomonis esse. Sed et ante Philosophos hosce, nomen id possedêre, οἱ διατρίβοντες εν᾿ αὐτῇ (loquitur de Porticu varia seu ποικίλῃ, de qua paulo infra) ποιηταὶ, Poetae, qui istic loci versarentur, ut ait Laertius in Zenone. Vide Voss. de Sectis Philos. c. 19. §. 2. Praeterea omnibus vel saltem plerisque Templis, Porticus sua erat. in quibus peregrini pauperesque morari soliti, ut videre est suô locô, Thom. Dempsterus, in Rosin. l. 1. c. 6. ubi inter alia de Fano Quirini: de quo sic Martialis, l. 11. Epigr. 1. v. 9.Vicini pete Porticum Quirini:Sic mentio est apud Vopisc. in Vita Aureliani, c. 48. porticuum Templi Solis: Argumentô est, quod in porticibus templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda, sed pretiô. Vetus lapis Puteolanus, AEDEM. CUM. PORTICIBUS. A. SOLO. SUA. PECUNIA. FECIT. etc. Et cui ignota Porticus Salomonis, Actor. c. 3. v. 11. quam paulo ante Porticui Stoicorum a Tertulliano opponi vidmus. In Theatris similiter Porticus construebantur; qua de resic M. Pollio Vitruvius, Architect. l. 5. c. 9. in limine, Post scenam, inquit, porticus sunt constituendae, uti cum imbres repentini ludos interpellaverint, habeat Oppulus, quo se recipiat ex theatro, Choragiaque laxamentum habeant, ad chorumparandum, uti sunt porticus Pempeianae: Praeter alias quamplurimas, quarum mentio iam facta suô locô. Harum autem cum Pompeiana fuerit celeberrima solaque Vitruvio memoram, pauca deea adicere liceat. Fuit illa ante Curiam Pompeii et male a nonnullis cum Pompeii con funditur Theatro, quod cunstat ex Sexto Rufo prope Circum Flaminium fuisse, h. e. in nona regione. Meminit eius quoque Plin. l. 35. c. 9. Huius tabula est in Portieu Pompeii, quae ante Curiam eius fuerat. Ambulationibus destinata, Martialis, l. 11. Epigr. 1. ubi de Porticibus celebrioribus Urbis, v. 11.Turbam non habet otiosioremPompeius, vel Agenoris puella,Vel primae dominus levis carinae.In vicinia nemus habebat, et arbores densas: Unde Pompeia umbra pro eadem, apud eundem Poetam, Epigr. 48. l. cit. v. 3.Cur nec Ponopeia lentus spatiatur in umbura?Imo nemus duplex: Unde idem, l. 2. Epigr. 14. v. 9.Inde petit centum pendentia tecta columnis,Illinc Pompeii dona nemusque duplex etc.vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosinum, l. 5. c. 4. Sed et meminit vetus saxum, Porticus, ante thermas Vasienses aedisicatae. Ante domos quoque et insulas Nero porticus exstrui Romae curavit. Suetonius in eo. c. 16. Formam aedificiorum Urbis novam excogitavis, et ut ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur: easque sumptu suô exstruxit. De porticibus monumenterum diximus aliquid supra. Apud Athenienses celeberrima Porticus erat. quam ποικίλην, i. c. Variam, dixêre, cuius causam suggerit Laertius in Zenone, c. 5. Ε᾿ν τῇ ποικίλῃ ςτοᾷ τῇ καὶ Πειςιανακτείῳ καλουμένη, ἀπὸ δὲ τῆς γραφῆς τῆς Πολυγνώτου ποικίλῃ, In porticu Varia, quae et Πειςιανάκτειος dicebatur; Varia autem a Polygnoti pictura. Hîc Zeno docuit, unde sectae nomen, utdiximus: Ibidem fortium Virorum statuae erigebantur, honori et imitationi, ut discimurex Com. Nepote, qui sic in Miltiade, c. 6. Huic qui Athenas totamque Graeciam liberavit, talis hones tributus est in porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem Praetorum numero prima eius imago poneretur isque hertaretur milites proeliumque committeres, etc. In his enim porticibus res bello gestae Ducum Imperatorumque, ad memoriam earum aeternitati consecrandam, pingebantur, qui usus tum alias Romae quoque, tum sub Imperatoribus potissimum recentioribus magnopere viguit. De porticu, in qua res Severi depictae fuerant, dicemus infra. Capitolin. de Maximino, c. 12. Iussit, inquit, tabulas pingi, itaut erat bellum gestum et ante Curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur. Sic ludorum magnificentiam in porticibus depingebant, ne memoria intercideret, ut scrrbit Vopisc. in Commodo, c. 11. Hinc idem in Carino, c. 19. Memorabile maxime et Carini et Numeriani hoc habuit imperium, quod Indos Romanos novis ornatos spectaculis dederunt, ques in Palatlo circa, porticum stabuli pictos vidimus. Vide quoque Basilium, Homil. in Ps. 61. Praeterea, cum milites aestate in campo, hieme vero (sed pluviali tempore) sub tecto, exercerentur; Porticus ad rem hanc struebantur, et tegulis vel scandulis tegebantur, aut, si haec abessent, ulvâ aut cannis. Vegetius. l. 2. 6. 23. Missilia quoque vel plumbatas iugi perpetuôque exercitiô dirigere sogebantur usque adeo, ut tempore hiemis de tegulis, vel scandulis; quae si deessent, certe de cannis ulva vel culmo et porticus tegerentur ad equites et quaedam velut basilicae adpedites. Neque vero in Porticibus solum exercebantur milites, sed porticus nonnumquam habebant virides et flexilibus atque inter se curvatis arboribus const ructas, sub quibas illi delicati ac otiosi omnisque iam exercitii militaris expertes, aestum vitabant ac deambulabant. Cuiusmodi vitiorum delinimenta corrector disciplinae labentis Hadrianus Imperator diruisse legitur, apud Ael. Spartian. c. 10. Triclinia de castris et porticus et oryptas et topia diruit. In Monasteriis Porticus, locus fuit, ubi advenae excipiebautur: Locutorium, forte etiam Claustrum ipsum, S. Stephanus in Reg. Grandimontensium, c. 51. Quoties autem, oportuerit vos exire in Porticum, causâ loquendi cum vestris visitatoribus, laetam faciem eis praetendite, et cum gaudio eos suscipite etc. Metandis vero porticibus decempedam nominat Horatius, Carm. l.2. Od. 15. v. 14.——— nulla decempedisMetata privatis, opacamPorticus excipiebat Arcton.Nempe apud cascos illos Romanos, quum aedium privatarum magnificentia nondum publicorum moenium sumptum superabat, ut gromis et decempedis perducenda esset ac dirigenda eius longitudo. Sic Plinium sanis structionibus rem absolvere, videmus in Epist. Tumque in solis porticibus publicis metandis grumae locum usumque habuêre. Ubi vero porticus privatorum et xysti ampliores maioresque facti sunt, quam publici, tum privatis decempedis ad eas degrumandas locus factus est, Salmas. ad Solin p. 682. et 683. Vide quoque Vitruvium cu Interprete Guil. Philandro, Alios, et supra ubi de Porticanis. Unicum addam e Suetonio locum, e quo longissimas illas fabricari consuevisse patet, Calig. c. 50. Magnâ parte noctis vigiliae cubandique taediô, nunc torô residens, nunc per longissimas porticus vagus invocare identidem atque exspectare lucem consueverat. etc. ad quem locum vide Casaubonum, uti de more plebis Romanae, si quid palam prositeri non auderet, in parietibus, porticibus, statuarum basibus scribendi, eundem ad Iulium, c. 80. sicut de Porticibus Templorum apud Cl. Suicerum voce Ε῎μβολος, ab ἐμβάλλω, quod per eas ingressus pateat. PORTICUS QUAEDAM, PRAETER IAM MEMORATAS. Porticus Curva, apud Ael. Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6. Hunc in Commodianis hortis, in porticu curva, pictum de Musivo inter Commodi amicissimos, videmus etc. Salmasio est porticus concamerata: cuius camera musivô pictos habebat Commodum Commodique amicos, sacra Isidis ferentes. Curvaturae enim arcuaturae et concamer ationes et volutae, pro eodem. Porticus Eumenia, vide supra. Porticus Gordiani, de qua sic Iul. Capitoloin. in Vita Imperator. huius: c. 32. Instituerat porticum in Campo Martio sub colle, pedum mille, ita ut ab altera parte aeque mille pedum porticus fieret atque inter eas pateret spatium quingentorum: cuius spatii hinc atque inde viridaria essent, laurô, myrtô et buxô frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis, per pedes mille: quod esset de ambulatorium, ita ut in capite basilica esset pedum quingentorum etc. Portious, μάκρων Graecis Constantinopoli vide supta Macrona. Porticus Margaritaria, in VIII. Regione memoratur P. Victori. Vide infra voce Unio. Portius Ptolemaea, vide insra Ptolemaeus. Porticus Salomonis, vide infra itidem lemmate Templi mons. Porticus Sancta, aedis sacrae propylaeum, in porticus formam exstructum, in quo consistebant Catechumeni et Paenitentes. occurrit apud Gregorium Turon. l. 5. c. 49. Sed et (Leudastes) in adulteriis saepe intra Sanctam porticum deprehensus est. Caesarium Heyst erbach. l. 6. c. 5. Publice paenitentibus ita erat paratus, ut frequenter cum illis in porticu sedens, chartulas legens, consolationem impenderet, oationum suffragia scribifaceret etc. Cardu Fresne Glossar. Vide quoque Descript. Aedis Sophianae. Porticus Severi, de qua sic Ael. Spartian. c. 21. in Vita eius, Exstat sane Romae Severei porticus, gesta eius (in parietibus depicta, vide supra) exprimens, a filio (Antonino Caracalla) quantum plurimi docent, structa. Etin Caracall. c. 9. Reliquit et porticum, Patris nomine, quae gesta illius contineret et triumphos et bella. Vide Casaubonum, Gruterum et Salmasium, ad loc. Porticus Stabuli, memoratur Flav. Vopisco in Carino, c.19. ubi ludos Romanos novis ornatos spectaculis, a Carino et Numeriano, in Palatio circa porticum stabuli pictos se vidisse, refert: non porticus stabulo illi vicina, sed revera porticus stabulo Palatino addita et ante ipsum stabulum aedificata fuit, secundum Salmas. Celebrioribus enim aedificiis porticus additas fuisse, diximus supra. Porticus Statilii, quibusdam apud Vopiscum l. c. legendum videtur: sed assensum non impetrant. Porticus Tectae. Vide infra voce Xysti. Porticus Tristegae, vide infra. Porticus Viridis, occurrit apud Firmicum: Vel qui buxeas arbores tondens in belluas fingat, aut virides porticus incirculum flexis vitibus faciat, etc. Sub his delitiari milites consuevisse, retro visum. Porticus Zeuxippi infra Zeuxippi porticus. Vide quoque infra Trichila: uti de alio porticus genere; voce Triforium.III.PORTICUSoppid. Romanulae inter asperrima iuga. Mille ab co passuum intervallô locus est, quem Infernum vocant accolae, ubiterra gravis et nigrans cum specu quatcrnorum fere pedum latitudine, flammam, si accenso sulpureignis admoveatur, emittente, quâ ligna quoque, si ponas viridia, deflagrant, exstinguitur autem pannô laneô super in iectô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.